monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, II <<<     >>> IV

Caput III

1 Quocirca sicut oracula illa divina ad Abraham Isaac et Iacob et quaecumque alia signa vel dicta prophetica in sacris litteris praecedentibus facta sunt, ita etiam ceterae ab isto regum tempore prophetiae partim pertinent ad gentem carnis Abrahae, partim vero ad illud semen eius, in quo benedicuntur omnes gentes coheredes Christi per testamentum novum ad possidendam vitam aeternam regnumque caelorum; partim ergo ad ancillam, quae in servitutem generat, id est terrenam Hierusalem, quae servit cum filiis suis, partim vero ad liberam civitatem Dei, id est veram Hierusalem aeternam in caelis, cuius filii homines secundum Deum viventes peregrinantur in terris; sed sunt in eis quaedam, quae ad utramque pertinere intelleguntur, ad ancillam proprie, ad liberam figurate.
Tripertita itaque reperiuntur eloquia prophetarum, si quidem aliqua sunt ad terrenam Hierusalem spectantia, aliqua ad caelestem, nonnulla ad utramque.
2 Exemplis video probandum esse quod dico. Missus est Nathan propheta, qui regem David argueret de peccato gravi et ei, quae consecuta sunt mala, futura praediceret. Haec atque huius modi sive publice, id est pro salute vel utilitate populi, sive privatim, cum pro suis quisque rebus divina promereretur eloquia, quibus pro usu temporalis vitae futuri aliquid nosceretur, ad terrenam civitatem pertinuisse quis ambigat?
3 Ubi autem legitur: "Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda testamentum novum, non secundum testamentum, quod disposui patribus eorum in die, qua adprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. Quia hoc est testamentum, quod constituam domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum et super corda eorum scribam eas, et videbo eos, et ero illis in Deum, et ipsi erunt mihi in plebem:"
Hierusalem sine dubio superna prophetatur, cuius Deus ipse praemium est, eumque habere atque ipsius esse summum ibi est atque totum bonum.
4 Ad utramque vero pertinet hoc ipsum, quod Hierusalem dicitur Dei civitas, et in ea prophetatur futura domus Dei, eaque prophetia videtur impleri, cum Salomon rex aedificat illud nobilissimum templum. Haec enim et in terrena Hierusalem secundum historiam contigerunt, et caelestis Hierusalem figurae fuerunt.
5 Quod genus prophetiae ex utroque veluti compactum atque commixtum in libris veteribus canonicis, quibus rerum gestarum narrationes continentur, valet plurimum multumque exercuit et exercet ingenia scrutantium litteras sacras, ut, quod historice praedictum completumque legitur in semine Abrahae secundum carnem, etiam in semine Abrahae secundum fidem quid implendum allegorice significet inquiratur; in tantum ut quibusdam visum sit nihil esse in eisdem libris vel praenuntiatum et effectum, vel effectum, quamvis non praenuntiatum, quod non insinuet aliquid ad supernam civitatem Dei eiusque filios in hac vita peregrinos figurata significatione referendum.
6 Sed si hoc ita est, iam bipertita, non tripertita erunt eloquia prophetarum, vel potius illarum scripturarum omnium, quae veteris instrumenti appellatione censentur. Nihil enim erit illic, quod ad Hierusalem terrenam tantum pertineat, si, quidquid ibi de illa vel propter illam dicitur atque completur, significat aliquid, quod etiam ad Hierusalem caelestem allegorica praefiguratione referatur; sed erunt sola duo genera, unum quod ad Hierusalem liberam, alterum quod ad utramque pertineat.
7 Mihi autem sicut multum videntur errare, qui nullas res gestas in eo genere litterarum aliquid aliud praeter id, quod eo modo gestae sunt, significare arbitrantur, ita multum audere, qui prorsus ibi omnia significationibus allegoricis involuta esse contendunt.
8 Ideo tripertita, non bipertita esse dixi. Hoc enim existimo, non tamen culpans eos, qui potuerint illic de quacumque re gesta sensum intellegentiae spiritalis exsculpere, servata dumtaxat primitus historiae veritate.
9 Ceterum quae ita dicuntur, ut rebus humanitus seu divinitus gestis sive gerendis convenire non possint, quis fidelis dubitet non esse inaniter dicta? Quis ea non ad intellegentiam spiritalem revocet, si possit, aut ab eo qui potest revocanda esse fateatur?



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, II <<<     >>> IV
monumenta.ch > Augustinus > 3